Hľadaný výraz: Lk 18,18-27, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
18 Et interrogavit eum quidam princeps dicens: “ Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? ”. 19 Dixit autem ei Iesus: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. 20 Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ”. 21 Qui ait: “ Haec omnia custodivi a iuventute ”. 22 Quo audito, Iesus ait ei: “ Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me ”. 23 His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde. 24 Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant. 25 Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ”. 26 Et dixerunt, qui audiebant: “ Et quis potest salvus fieri? ”. 27 Ait autem illis: “ Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum ”.

1

mail   print   facebook   twitter